NAVES pingendi consuetudo vetus

NAVES pingendi consuetudo vetus
NAVES pingendi consuetudo vetus
Plin. l. 35. c. 7. Ceroe tinguntur iisdem iisdem his coloribus, adeas picturas, quoe inuruntur, alienô parietibus genere, sed classibus familiari, iam vero et onerariis navibus: quoniam et pericula expingimus, ne quis miretur et rogos pingi. Iuvatque pugnaturos ad mortem, aut certe coedem, speciose vehi. Nempe non tantum effigies erant in proris, animantum variorum, arietis, ceri, tauri etc. quae παράσημα dicebantur, et navibus nomen imponebant; puppibusque, Deorum, Nympharum Heroumque, qui Tutelares erant navium; quô alludens ait Horat. Carm. l. 1. Od.
14. v. 14.
Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit.
Vide infra suô locô. Sed et totae naves picturas varias ad luxum ostentabant, aut saltem remedium in fluctuum mordacitatem et putredinem. Pingebantur antem eô encaustices genere, quod resolutis igne ceris penicillô fiebat, quam picuram necsale nec sole ventisque corrumpi, Plin. ait. Hinc Ovid. l. 4. Fast. v. 275.
---- et picta coloribus ustis
Pappis ut Aegaeas concava sindit aquas etc.
Vide de hoc ἐγκαύσεως generc, supra ubi de Encaustice. Sic in belebri illa Ptolemaei Philopatoris nave, quam prolixe Athenaeus describit l. 5. in prora, et puppi animantium effigies, cubitis non minores duodecim. et quemvis in ea locum cereae picturae versicolori varietate distinctum fuisse, legimus. Quem luxum hodie Sinenses inprimis aemulantur; quorum naves, quas inaurata, Palatia meritô dixeris, adeo eoloribus variegatis aurôque undique collucente splendent, ut quorumcumque oculos ex facili praestringant. Cuiusmodi naves praecipue in amoenissimo lacu Si, sub urbe Hangcheu, in provinc. Chekiang, visuntur. In Nakinga provine. quoque ad Sucheu consimiles conspicias. Etiam illae, quae pisces Savel et sericos pannos ad Regem serunt, undiquaque deauratae rubrôque colore depictae, omnium admirationem in se convertunt. Sed alia pingendi hodieratio est, cum omnia veteris Encaustices genera iam dudum penitus evanuerint. Vide Auctorem Anonymum Sinoe et Europoe c. 25. ac infra passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”